OCEANUS

OCEANUS
I.
OCEANUS
Caeli et Vestae filius, maris Deus, maritus Tethyos, fluviorum, fontiumque omnium pater; sic dictus ab Ὠκὺς, quod est velox, quod praeter SErvium testatur Solinus c. 36. his verbis: Nam Ὠκεανὸς, inquit, quem Graeci sic nominant a celebritate, etc. Aliter Suidas, Ὀκεανὸς, παρὰ τὸ κέω, χίζω. Phoenices autem in navigationibus suis, per mare illud vastillimum, quô terram circumquaque cingi deprehenderunt, Og suâ linguâ vocavêre, i. e. mare ambitus. Unde Graecis vox Ὠγὴν, quod Oceani fuit priscum nomen. Hesych. Ὠγὴν, Ὠκεανὸς. Sic in Alexandra Lycophronis:
Γραῖαν ξύνεννον Ὠγήνου Τιτανίδα.
Et Pherecydes syrus, apud Clem. Alex. Strom. l. 6. Ζὰς ποιεῖ φᾶρος μέγα τε καὶ καλὸν καὶ εν αὐτῷ ποικίλλει Γῆν καὶ Ὠγῆνον, καὶ τὰ Ὠήνου δώματα, i. e. Oceani. Sane Gap desc: Hebrew in Scriptura verbum Geographicum est, esai. 6. 40. v. 22. Qui sedet super Og circulum terrae. Proverb. c. 8. v. 27. Cum constitueret Og circulum super faciem abyssi. Vide Iob c. 26. v. 10. Porro Oceanum veteres rerum omnium patrem vocârunt, quia cuncta ex humiditate constare suspicabantur. Id quod etiam Metaphys. l. 1. annotatum ab Aristotele, et Thaletis respicit sententiam, qui principium rerum fecit aquam. Hinc forte et Orphei illud:
Νηρέα μὲν πρώτιςτα καλῶ πρέσβυςτον ἀπάντων.
Homerus quidem diserte canit, Il. ξ. v. 201. 302.
Ω᾿κεανόν τε θεῶν γένεσιν, καὶ μητέρα Τηθὺν.
Et Il. φ. v. 126. ad nominis etymon veluti alludens:
Ἐξ οὗ περ πάτες ποταμοὶ, καὶ πᾶσα θάλαςςα,
Καὶ πᾶσαι κρῆναι, καὶ φρἐιατα μακρὰ νάουσι.
Eâdemque de causâ Ποσειδῶνα γενέθλιον, vocat Apolonius. Observatu dignum hôc locô, Maris Atlantici nomen olim ulto latius acceptum, quam nunc accipi solet. Legimus enim apud Macrob. l. 2. in Somn. Scipionis, c. 3. omnem terram, quae colitur a nobis, Atlanticô mari circumfundi. Et Strabo scribit, Indiam cesinere in mare Orientale, et in Austrinum, Atlantici partem. Sane Suidas omnia maria navigabilia Atlantica vocari scribit. Et Aristoteles l. de Mundo, modo eius sit, Τὸ δὲ πέλαγος τὸ ἔξω τῆς οἰκουμένης Α᾿τλαντικὸν καλεῖται, καὶ ὁ Ω᾿κεανὸς περιῥῥέων ἡμᾶς. Herodot. quoque tantum duo universi maris nomina novit, cum Atlanticum mare et Rubrum, tum quod Graeci navigant, dictum postea Mediterraneum, unum esse, et idem scribit, Caspium vero esse alterum. Quô sensu forte Zosimus Rhenum se in Atlanticum mare exonerare tradit, quod hodie Germanicum vocatur. Sic enim ille l. 3. p. m. 706. Τοὑ Ρ῾ήνου πρὸς ταῖς τῆς Γερμανίας ἐις τὸ Α᾿τλαντικὸν πέλαγος ἐκδιδόντος. Oceanus autem, interdum ponitur pro Aere, unde Veteres Critici Hesiodi illud in Εργ. v. 169. --- παῤ Ω᾿κεανὸν βαθυδίνην, interpretari primo omnium videntur ἐν τῷ ἀέρι; postea vero vocem Ω᾿κεανοῦ ita sumpserunt, tamquam per se τὸν ἀέρα. Unde Hesychius, Ω᾿κεανὸς, ἀὴρ, θάλαςςα. Idem Ω᾿κεανοῖο πόρον, τὸν ἀέρα ἐις ὃν αἱ ψυχαὶ τῶ τελευτώντων ἀποχωροῦσι. Atque hinc Heroas suos, qui παῤ Ω᾿κεανον constituuntur, Aeris in laetio campis constituit Maro l. 6. Aen. v. 887. At Graeci interpretes, magno se ἀτοπήματι traduxerunt, cum παῤ Ο᾿κεανὸν vertunt κατὰ τὸν Ω᾿κεανὸν, quod et reliqui secuti sunt. Melius multo et prudentius Silius Italicus ultra Oceanum reddidit. Sic enim ille l. 13. v. 554.
Verum ultra Oceanum sacro contermina fonti
Lethaeos latices, et sacra oblivia potat.
Vide Heinsium ad Hesiod. p. 36. Nic. Lloyd.
II.
OCEANUS
apud Martial. l. 3. Epigr. 95. v. 9.
Est et in hoc aliquid: vidit me Roma tribunum,
Et sedeo quâ te suscitat Oceanus.
Nomen est Designatoris Theatralis, cuius erat disponendis ordinibus in Theatro praeesse, et amovere e XIV. gradibus, qui Equites non essent. Eius meminit idem l. 5. Epigr. 24. v. 4.
------Oceanum certior audit Eques.
Et l. 6. Epigr. 9.
In Pompeiano dormis, Laevine, theatro;
Et quereris, si te suscitat Oceanus.
III.
OCEANUS
inter antiqua Nili fluvii nomina, Vide supra Niloa.
IV.
OCEANUS
qui l' Ocean, seu etiam la mer Oceane Gallis, el mar Oceano Hispanis, il mare Oceano Italis, non solum Europam, Asiam, et Africam alluit, sed etiam Americam utramque, septentrionalem et meridionalem, uti terras Arcticas et Antarcticas. Duplex est in America, nempe Borealis, vulgo mer de Nort, qui totius Americae orientalem partem lavat; et Australis, seu mare Austrinum, mer de Sud, quod aliter Pacificum, mer Pacifique, et Americae occidentalem partem lavat; et sic dictum, quia primum ad austrum detectum fuit respectu maris Borealis. His duabus partibus Oceani novi Orbis addita fuit rertia, nempe mare Magellanicum, mer Magellanique, versus fretum Magellanicum et regionem cognominem. In Europa autem, Asia, et Africa multiplex est; sed praecipue reducitur ad quatuor partes amplissimas, nempe ad Oceanum Septentironalem seu Glacialem et Scythicum versus Boream, ad Oceanum Eoum, seu Indicum ad ortum, ad Oceanum Atlanticum in occasum, et tandem ad Oceanum Aethiopicum versus meridiem. Sed de eius partibus vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Oceanus — O*ce a*nus, n. [L., from Gr. ?.] (Gr.Myth.) The god of the great outer sea, or the river which was believed to flow around the whole earth. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Oceanus — Oceănus, s. Okeanos …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Oceanus — Oceanus, Okeanos, in der griech. Mythe ein Titan, der als mächtiger Strom die Welt umschlingt, der Vater aller Quellen und Flüsse, der Oceaniden, Nymphen aller aus dem Ocean strömen den unterirdischen Wasser …   Herders Conversations-Lexikon

  • Oceanus — [ō sē′ə nəs] n. [L < Gr Ōkeanos: see OCEAN] Gr. Myth. 1. a Titan, father of the Oceanides and ruler of the sea before Poseidon 2. the great outer stream supposedly encircling the earth …   English World dictionary

  • Oceanus — This article is about the personification of the world ocean in Greek myth. For other uses, see Oceanus (disambiguation). Oceanus Oceanus in the Trevi Fountain, Rome Titan of Water, Seas, Lakes, Rivers, Oceans, Streams and …   Wikipedia

  • Oceanus — /oh see euh neuhs/, n. Class. Myth. 1. a Titan who was the son of Uranus and Gaea, the consort of Tethys, and the father of the river gods and Oceanids. 2. a great stream of water encircling the earth and believed to be the source of all rivers,… …   Universalium

  • Oceanus — Mega Express Three Mega Express Three Noms : Oceanus Ariadne Palace I Ariadne Palace One Type : Ferry Histoire …   Wikipédia en Français

  • Oceanus, S. — S. Oceanus (4. Sept.), ein Martyrer, dessen auch griech. Martyrologien gedenken. S. S. Theodorus. (II. 207.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Oceanus Procellarum — is the large mare in the center and upper left of this image. Visible in the upper right is another large mare, Imbrium, and below is the small round Mare Humorum. Coordinates …   Wikipedia

  • Oceanus Procellarum — ist die dunkelgraue Mondregion von der Mitte bis oben links. Oben grenzt sie an Mare Frigoris, oben rechts an das große Mare Imbrium, unten rechts ans Mare Nubium und im Süden ans runde Mare Humorum …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”